monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 59
{XII} Errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae est primae vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropinquantes stationes vespertinas, quas est secundas vocant, donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur.